라틴어 문장 검색

is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus ilia propinquitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 175:1)
pectus est enim, quod disertos facit, et vis mentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 248:2)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum suarum narrator, et hic, qui bello civili se interfecit, Cato eloquens senator fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 37:2)
non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 51:2)
quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 36:2)
videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt unquam, qui diserti esse quam boni malint) illa dicentes:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 39:1)
quod illi diserti minime sciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:3)
nec vero si geometrae et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures vitas ad plura discenda desideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 267:1)
Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:6)
Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 8:1)
Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 7:1)
" Quomodo istum disertum dicatis nescio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 9:5)
Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem, si imaginem meam peteres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:1)
Qui quam disertus fuerit, ex hoc intellegas licet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION