라틴어 문장 검색

Verbi gratia, in signum reconciliationis, quando fiunt amici, qui prius inimici fuerant ad invicem;
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:3)
Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:1)
cui tamen nihil prioris gratiae imminutum nec credimus, nec videmus.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:44)
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)
Quod si forte contigerit in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:25)
et ideo convenire debet sibi utriusque gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:4)
vel si qui eorum quos eligendos dixisti, aut in ea ipsa vitia, aut in alia forte deteriora corruerint, qualis eis servanda sit fides, qualis exhibenda gratia.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:5)
Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:14)
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:2)
"Non enim", ut ait sanctus Ambrosius, "vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae" (De Offic. lib.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:20)
quia pecunia non parturitur, sed gratia;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:23)
quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:4)
Itaque in amicitia quae naturae simul et gratiae optimum donum est, sublimis descendat, humilis ascendat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:22)
Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent?
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:27)
Ille amantissimus adolescens, amicitiae iura conservans, fortis ad minas, patiens ad convicia, propter amicitiam regni contemptor, immemor gloriae, sed memor gratiae.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION