라틴어 문장 검색

Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis, Paestanis rubeant aemula labra rosis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLII8)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Sextantes, Calliste, duos infunde Falerni, Tu super aestivas, Alcime, solve nives, Pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo Lassenturque rosis tempora sutilibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXIV1)
Ut nova dona tibi, Caesar, Nilotica tellus Miserat hibernas ambitiosa rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX1)
At tu Romanae iussus iam cedere brumae, Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX5)
I, felix rosa, mollibusque sertis Nostri cinge comas Apollinaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIX1)
Liber, amicorum dulcissima cura tuorum, Liber, in aeterna vivere digne rosa, Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo Splendeat et cingant florea serta caput;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII1)
Nomen cum violis rosisque natum, Quo pars optima nominatur anni, Hyblam quod sapit Atticosque flores, Quod nidos olet alitis superbae;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI1)
Hesternisque rubens deiecta est herba coronis, Atque suas potuit dicere nemo rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI8)
' Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCIII5)
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus, Cum regnat rosa, cum madent capilli:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX8)
Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque, Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII1)
Gustus in his;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII7)
Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo, Sic nova nec mento sordida charta iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII2)
In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit uno, Clusae cui folium rosae corona est;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION