라틴어 문장 검색

omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
nec peiorem facit dura ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 15:2)
ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 24:3)
hoc bonum inter meras voluptates est, hoc inter tristia et acerba.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 44:2)
Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:7)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
at ego discere volo, quomodo totos hilaris amittam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:4)
Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:1)
Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:2)
Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:3)
Hic homo summae frugalitatis, non minus patrimonii quam corporis diligens, cum me ex consuetudine mane vidisset, cum per totum diem amico graviter adfecto et sine spe iacenti usque in noctem adsedisset, cum hilaris cenasset, genere valitudinis praecipiti arreptus, angina, vix conpressum artatis faucibus spiritum traxit in lucem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:1)
Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 28:6)
sinum laxa, merum lucrum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 1:3)
Merum illud delectat, quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad nervos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 6:5)
Quidquid vult habere nemo potest, illud potest, nolle quod non habet, rebus oblatis hilaris uti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION