라틴어 문장 검색

quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit, castra metari primum docuisse, ad hoc neminem loca elegantius cepisse, praesidia disposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha4)
tune vero me inquit et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios posuissem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha8)
et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 657:2)
signa aenea et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 110:2)
eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani famam auxissent non bello solum, sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 737:1)
luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua paucos dies quieti stativis manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 344:1)
praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore adversae pugnae militum animis consumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 346:1)
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 353:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti ut a veneno caveret praedixerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 610:1)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
ibi stetere Hispani hostes expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:2)
in rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 528:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION