라틴어 문장 검색

machaera enim Hispana divisa est.
(세네카, 행복론, Liber V 142:6)
" inquit, " si princeps civitatem dederit omnibus Gallis, si immunitatem Hispanis, nihil hoc nomine singuli debebunt ?
(세네카, 행복론, Liber VI 90:1)
Callistratum aiunt (ita certe Hecaton auctor est), cum in exilium iret, in quod multos cum illo simul seditiosa civitas et intemperanter libera expulerat, optante quodam, ut Atheniensibus necessitas restituendi exules esset, abominatum talem reditum.
(세네카, 행복론, Liber VI 186:1)
Fines Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt ;
(세네카, 행복론, Liber VII 23:1)
At mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem tyrannicidas vocant, et Mucio manus in hostili ara relicta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra fortunam luctata virtus etiam citra effectum pro- positi operis enituit.
(세네카, 행복론, Liber VII 80:1)
Atheniensis in Asia turba est ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:7)
Transierunt deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus apparet;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 44:1)
Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 65:1)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 139:3)
" Dicite," inquit, " mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 139:5)
" At vos," inquit, " ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:3)
Haec aut Atheniensium erit aut Carthaginiensium,aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnis pertineat homines sed ad certos.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 21:3)
Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnetur, fugit ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 45:7)
Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION