라틴어 문장 검색

Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:1)
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:5)
Hic ea, quae videbatur utilitas, plus valuit quam honestas, apud superiores utilitatis species falsa ab honestatis auctoritate superata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:12)
Sic honestatis comparatione ea, quae videntur utilia, vincuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:5)
Cum his viris equisque, ut dicitur, si honestatem tueri ac retinere sententia est, decertandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:5)
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:1)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)
Quem ad modum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:1)
Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:2)
Sed earum omnium rerum ut aedificiorum memoria est quasi fundamentum, lumen actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 1:4)
Nam quid ego de actione ipsa plura dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:1)
Quam ob rem, si quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 64:1)
nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:2)
alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in actione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 167:4)
Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION