라틴어 문장 검색

salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 414:1)
equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 426:1)
sociorum navalium neminem praeter magistros in hospitia deduci aequum censere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 94:3)
postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 62:1)
ad eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio . ..
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 161:1)
antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes ascendebamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 238:4)
ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 15)
certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1115)
hospitium et cenam pollicere, ut convenit peregre advenienti:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 212)
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest, neque exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum, nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, [nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est, nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 33)
Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 162)
credo ego illi hospitio usus venit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 111)
adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3111)
apud eos hic devortier dicam hospitio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2131)
dum ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 386)

SEARCH

MENU NAVIGATION