라틴어 문장 검색

Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in loca perueniens, cum cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.12)
Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam conuertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 2:5)
Quod dum faceret, inuentus est, et captus a uiris hostilis exercitus, et ad dominum ipsorum, comitem uidelicet Aedilredi regis, adductus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].6)
Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].3)
Te bellare decet terra, Messalla, marique, Ut domus hostiles praeferat exuvias;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 124)
inde collecta iuvenum manu hostilem in modum praedas agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 61:2)
inde Tullum Hostilium nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 224:2)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)
movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 609:2)
damnatus absens in Volscos exsulatum abiit minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:2)
se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati hostilia malle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:2)
graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione veniunt plenique praedae in Algido castra locant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 273:1)
ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes avertebat, donec perfosso monte erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor supra caput hostilis urbem ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 239:1)
demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:1)
inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 453:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION