라틴어 문장 검색

sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat:
(아풀레이우스, 변명 50:7)
"haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo."
(아풀레이우스, 변명 51:11)
"hoc fuit, quoniam quid fuerit ignoro."
(아풀레이우스, 변명 51:14)
nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.
(아풀레이우스, 변명 57:15)
oppido quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse existimetis.
(아풀레이우스, 변명 65:12)
quid illi existiment, nauci non putabo;
(아풀레이우스, 변명 89:5)
parua haec quippe et quanquam paucis percontantibus adorata, tamen ignorantibus transcursa.
(아풀레이우스, 플로리다 1:4)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:8)
genus ignoratur, gloria uero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia uaria, aemuli multi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:18)
quidam Pythagorae eam falso existimant.
(아풀레이우스, 플로리다 15:12)
igitur, quod difficile factu erat quodque re uera arduum, non existimabatur:
(아풀레이우스, 플로리다 16:76)
"Ne tu fortunarum lubricas ambages et instabiles incursiones et reciprocas vicissitudines ignoras!"
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:15)
"Ignoras latronibus infestari vias, qui hoc noctis iter incipis?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION