라틴어 문장 검색

immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 27:2)
Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 8:2)
Nec ille defuit vitiis quin periret, immo omnia expertus ambitu et luxuria primum hostes, deinde cives, tandem etiam saeculum terrore liberavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 2:1)
certe equidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote, quin obeamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:2)
Voluissem equidem, neque id illis, ut aestimo, ingratum fuisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 6:2)
Supervenire fabulis non evocatos haud equidem turpe existimatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 10:2)
immo homines.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:3)
immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:5)
post rursus, ni fallor, immo ut nunc quoque retulisti, in sequentes Kalendas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 2:3)
Quae omnia quid sibi velint, scire equidem vellem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:1)
Et scire equidem velim, numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Tiberim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:2)
Hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem modo Liberum modo sub aliarum appellationum varietate veneremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:2)
immo post multos atque postremus ille hac appellatione dignatus est honoratusque hoc nomine, quia nimia fortitudine meruit nomen dei virtutem regentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:4)
Equidem, inquit, miror potuisse tantorum potestatem numinum conprehendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 2:2)
Immo pueri cum essemus, Symmache, sine iudicio mirabamur, inspicere autem vitia nec per magistros nec per aetatem licebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION