라틴어 문장 검색

Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:3)
Omnia tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:3)
Hodie dis inmortalibus, si a me rationem repetant, adnumerare genus humanum paratus sum."
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 5:6)
Nec alio animo rectorem suum intuetur, quam, si di immortales potestatem visendi sui faciant, intueamur venerantes colentesque.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:5)
Pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos immortalis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 79:3)
Quid enim immortale manus mortales fecerunt ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:3)
immortalis est ingeni memoria.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 109:4)
Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 63:1)
Filium tibi dii immortales non diu daturi statim talem dederunt, qualis diu effici potest.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:3)
nullam enim sapientem nec iniuriam accipere nec contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis viri nobis deos immortalis dedisse quam Ulixen et Herculem prioribus saeculis.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:3)
Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 144:1)
immortalis sit mundus an inter caduca et ad tempus nata numerandus.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:8)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)
non fuit diis immortalibus satis spectare Catonem semel.
(세네카, De Providentia, book 1 20:2)
Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis :
(세네카, De Providentia, book 1 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION