라틴어 문장 검색

numqvam inprudentibus i. o. alii 'in' vacare volunt, alii augendi habere significationem, ut sit, numquam imber obfuit valde prudentibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3731)
balsamaque 'que' vacat, ut "dixitque et proelia voce diremit". sane balsamum est arbor ipsa, opobalsamum sucus col- lectus ex arbore - nam ὀπόσ dicitur sucus - , xylobalsamum lignum ipsius arboris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1191)
nam 'cum' vacat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4246)
semper enim refice vacat 'enim'. sane dicit ante sub- veniendum esse, ut antequam pereant, reparentur armenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 701)
et 'post hinc' unum vacat, sicut "primus ibi ante omnes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3002)
'inmunis' otiosus, piger et qui munere non fungitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2443)
non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 64:6)
atque illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, ear capiunt qua debent vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:5)
Nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut a commentatione domestica aut a scribendo aut a cogitando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:2)
cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 75:2)
itaque his sapiens semper vacabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 45:5)
in omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:2)
admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:11)
quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:2)
quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION