라틴어 문장 검색

insuper confusus pravitate vel ambitu ordo militiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장5)
etiam confusum eum somnio proximae noctis - nam uisus erat per quietem stuprum matri intulisse - coiectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 7장 2:1)
annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:1)
Cestio Gall[i]o, libidinoso ac prodigo seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis puellis ministrantibus cenaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 2:1)
ac ne singillatim minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:2)
aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 2:4)
Eques pedesque confusi sine duce, armatis inermes, integris debiles inplicabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 13:4)
huic Cebalinas ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 20:2)
Quo inhibito Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 17:2)
Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 16:1)
"ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confunduntur, vi opus est, ut vim repellamus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:19)
Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 8:1)
a septentrione Indus adluit, a meridie Acesines Hydaspi confunditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 9:4)
Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, ut tandem ex satietate laudi modum faceret ac saluti suae id est publicae parceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 11:2)
C aurei lecti modicis intervallis positi erant, lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis in illo convivio ostendens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION