라틴어 문장 검색

Ad hunc effectum deberet corpus a Medio impellente accelerari, non a resistente impediri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 73:4)
Pressio illa Globum nullam in partem impellet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 58:3)
Et propterea ubi canalis aperitur & aqua de vase superiore descendit, vis omnis, qua Globus impellitur deorsum, orietur ab aquae illius descensu, atque adeo aequalis erit ponderi columnae aquae, cujus altitudo est RS & diameter eadem quae Globi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 58:4)
id adeo quia vires aequales aequalia corpuscula per aequalia spatia simul impellent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 51:3)
Quare cum tempora, quibus aequalia corpora per aequalia spatia impelluntur, sint reciproce in dimidiata ratione virium, erit tempus vibrationis unius urgente vi illa Elastica, ad tempus vibrationis urgente vi ponderis, in dimidiata ratione V × EG ad HK × A, atque adeo ad tempus oscillationis Penduli cujus longitudo est A, in dimidiata ratione V × EG ad HK × A & PO ad A conjunctim;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 51:8)
Designet jam PM arcum, quem Luna dato tempore quam minimo describit, & ML lineolam quam Luna, impellente vi praefata 3IT, eodem tempore describere posset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 51:1)
& si ML designet spatium quod Luna in circulo revolvens, interea dum describit arcum PM, urgente & impellente vi praedicta 3IT, motu transverso describere posset, & ml designet spatium quod Luna in Ellipsi revolvens eodem tempore, urgente etiam vi 3IT, describere posset;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 5:2)
"pupillumve utinam, quem proximus heres inpello, expungam!"
(페르시우스, 풍자, satire 210)
hoc igitur, quo tu Iovis aurem impellere temptas, dic agedum Staio:
(페르시우스, 풍자, satire 222)
nam fratres inter aenos somnia pituita qui purgatissima mittunt praecipui sunto sitque illis aurea barba, aurum vasa Numae Saturniaque impulit aera Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
(페르시우스, 풍자, satire 249)
servitium acre te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat quod nervos agitet;
(페르시우스, 풍자, satire 565)
maior enim in praecordiis dolor saevit, qui me usque ad necessitatem mortis deducit, ne scilicet iuvenili impulsi licentia quod in sacello Priapi vidistis, vulgetis deorumque consilia proferatis in populum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:12)
Iterum tamen confirmat invalidam manum altaque bipenni latera pertemptat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:12)
Sed nec certos fluctus ventus impulerat, nec quo destinaret cursum, gubernator sciebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:3)
Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares inter auras canere Sirenum concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION