라틴어 문장 검색

nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 112:2)
adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium regium et cum iis Athamanes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 166:1)
se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 447:1)
idemque Boios Gallos victos in deditionem accepti, de his triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha3)
exercitum ex Liguribus Q. Minucius - iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse - traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 17:1)
A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi vellet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 19:1)
civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 174:1)
quod non vanum ei consilium fuisset ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 325:1)
legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, privatim - sic enim imperatum erat - P. Scipionis temptare animum est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 404:1)
ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede auxilia profectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 553:1)
ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 32:2)
Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 103:1)
quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 153:1)
ita in deditionem accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 153:2)
huic agmini iam fines ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 158:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION