라틴어 문장 검색

incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 2:1)
Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:4)
Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:6)
eorundem austeritati moderandum esse censet, tamen non tam doctrinae rationem illorum improbat quam sermonis insolentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:4)
quod autem non licet, id hoc uno tenetur, si arguitur non licere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장10)
Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 3:2)
in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:2)
honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:2)
Lupus arguebat vulpem furti crimine;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.3)
Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.3)
Arguitur miles, rapitur in praetorium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.4)
Hunc ego committi satius fortunae arbitror, In quo iactura levis est, quam fortem virum, Qui casu victus temeritatis te arguat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.18)
ex quibus Honoratus trecentis milibus exsilium equitis Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Marcianus unius equitis Romani septingentis milibus plura supplicia arguebatur emisse;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 8:2)
Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione convincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postularemus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:1)
Non numquam candidatus aut natales competitoris aut annos aut etiam mores arguebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION