라틴어 문장 검색

prudentem expiare non posse Scaevola pontifex adseverabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:2)
Pan ipse, quem vocant Inuum, sub hoc habitu quo cernitur solem se esse prudentioribus permittit intellegi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 2:1)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
Ipsam vero videndi naturam non insubide introspexit Epicurus, cuius in hoc non est, ut aestimo, inprobanda sententia, astipulante praecipue Democrito, quia sicut in ceteris ita et in hoc paria sensierunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 3:1)
Prudens simplicitas, pares amici;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVII6)
animis ignobile id est stultum, ut contra nobilem animum prudentium dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1492)
miratur portas strepitumque e. s. v. quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4221)
hunc autem constat fuisse prudentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 8114)
nam hic vir prudentissimus fuit, et ob hoc oculum in capite habuisse dicitur, id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6363)
demens inprobat eius sensum, qui nec videat, nec audiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5621)
ingemvitque reperta atqui dixit invisam quaerens quam primum abrumpere lucem, sed ostendit morientes sua inprobare desideria, ut in sexto quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6921)
et quod inprobant vates Aeneas amplectitur, deceptus augurii similitudine quod apud Troiam probaverat pater, ut stella facem ducens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5243)
nam nostri arbitrii est visa omnia vel inprobare, vel recipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5302)
sciens ergo de deorum imperio varias esse opiniones, prudentissime tenuit generalitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2647)
multa maestum cognovit in umbra prudentiores dicunt animas recentes a corporibus sordidiores esse donec purgentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3401)

SEARCH

MENU NAVIGATION