라틴어 문장 검색

sic igitur per eum possunt erumpere fontem et scatere illa foras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:6)
significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod, donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:5)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 12:2)
Turnus, ut ante volans tardum praecesserat agmen, Viginti lectis equitum comitatus, et urbi Inprovisus adest:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 11:2)
Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:1)
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit oppositasque erupit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 13:1)
Item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 32:1)
Cum tantum nutaret onus, telluris inanes Concussisse sinus quaerentem erumpere ventum Credidit, et muros mirata est stare iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:32)
audaxque iuventus Erupit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:52)
452 Erumpunt noctu Massilienses, hostesque profligant terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권23)
feroxque, Non exploratis occulti viribus hostis, Curio nocturnum castris erumpere cogit Ignotisque equitem late discurrere campis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:9)
E cunctis, per quos erumperet hostis, Nos sumus electi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:25)
[Nec cessant a caede manus, si sanguine vivo Est opus, erumpat iugulo qui primus aperto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:25)
Classis in adversos erumpat remige ventos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION