라틴어 문장 검색

et quia aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장8)
aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora ac basilicas cunei militares.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장2)
quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 3:2)
Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:1)
igitur Lugdunenses extimulare singulos militum et in eversionem Viennensium impellere, obsessam ab illis coloniam suam, adiutos Vindicis conatus, conscriptas nuper legiones in praesidium Galbae referendo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장6)
Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장5)
namque abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium vi, quem clausa domo obsidebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장3)
modicum ibi proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장8)
improvisa utraque vis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장7)
hic ambigitur, ignem tectis obpugnatores iniecerint, an obsessi, quae crebrior fama, dum nitentis ac progressos depellunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장10)
nunc palam obsessum, palam incensum, quibus armorum causis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장3)
Sed plus pavoris obsessis quam obsessoribus intulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장1)
ne Petilius quidem Cerialis, cum mille equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장10)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
hinc veteranarum cohortium signa, inde depromptae silvis lucisque ferarum imagines, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta belli civilis externique facie obstupefecerant obsessos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION