라틴어 문장 검색

Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis aduersa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improuiso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장35)
Igitur ex improuiso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde, cum omni multitudine in regnum suum conuertit, existimans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장4)
Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improuiso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장5)
Romani ex improuiso pulueris vim magnam animaduertunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장1)
Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improuiso castra hostium cum magna manu invadit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장1)
At nostri repentino metu perculsi sibi quisque pro moribus consulunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장3)
Romani milites, improuiso metu incerti ignarique, quid potissimum facerent, trepidare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장1)
Id simulaueritne, quo improuisus grauior accideret, an mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, parum exploratum est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장10)
Quae postquam oppidani cognovere, res trepidae, metus ingens, malum improuisum, ad hoc pars civium extra moenia in hostium potestate coegere, uti deditionem facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장10)
Qui omnes trepidi improuiso metu ac tamen virtutis memores aut arma capiebant aut capientis alios ab hostibus defensabant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장8)
Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
ac statim profecti, quia de improuiso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장13)
Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 6:1)
Non quia aliquid mali est ictus et e vita repentinus excessus, sed quia lenis haec est via, subduci.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:6)
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION