라틴어 문장 검색

Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos diebus datis militi strenue hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 15:1)
"nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 27:5)
quippe ubi intravit animos pavor, id solum metuunt, quod primum formidare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 20:2)
Alexander instantibus suis, ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi, hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est, re vera de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 21:1)
Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit abnuens deprecationem pro illis convenire fortunae, in qua esset, adiecitque metuere sese, ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare, captivam esse se quam reginam fuisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 14:1)
Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus, inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphyliam iter aperuerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 24:1)
ex quo hostium statione conspecta strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 30:2)
Sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 2:3)
sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas praefecti modus caperet, metuebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 20:2)
"Vestris armis continentur, non suis moribus et, qui praesentes metuunt, in absentia hostes erunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:10)
"Hos si summoves, nihil metuo ab externo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:13)
Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 9:2)
"Si pater credit a filio inpressum, cum te viderit, nihil metuet."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 14:12)
"nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis ac ne vultum quidem pateris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:7)
Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION