라틴어 문장 검색

Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 2:3)
Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 3:5)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:7)
Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:2)
- Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusio[ne] sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:2)
- Quo, si exiguum est, incidi semel satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 11:2)
Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:1)
et si angustius uulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:4)
Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 3:3)
Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 2:3)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:8)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:9)
Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum uersum [eum] debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 2:4)
deinde id uehementer adprehendendum et incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:2)
si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION