라틴어 문장 검색

est pia Penelope lustris errante duobus et totidem lustris bella gerente viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 4:1)
ita vos, pia numina vatum, insignis cornu Bacche, novemque deae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 70:4)
sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari, confiteor misero molle cor esse mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 312)
praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 235)
quem pia vobiscum proles comitavit euntem, digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimiles, quos proxima templa tenentis divus ab excelsa Iulius aede videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 238)
qui referent, si pia facta vident;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 119)
si locus est aliquis tanta inter nomina parvis, nos quoque conspicuos nostra ruina facit, nec te nesciri patitur mea pagina, qua non inferius Coa Bittide nomen habes, quicquid ages igitur, scaena spectabere magna, et pia non paucis testibus uxor eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 125)
e quibus ante omnis Augustum numen adora progeniemque piam participemque tori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 180)
' dixit, et audito patriae pia nomine virgo consortes urbis comperit esse suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 240)
mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni, in Scythia magnum nunc quoque nomen habent," fabula narrata est postquam vulgaris ab illo, laudarunt omnes facta piamque fidem, scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est, nomen amicitiae barbara corda movet, quid facere Ausonia geniti debetis in urbe, cum tangant duros talia facta Getas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 250)
sit precor officio non gravis ira pio.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 15)
Littera sera quidem, studiis exculte Suilii, huc tua pervenit, sed mihi grata tamen, qua, pia si possit superos lenire rogando gratia, laturum te mihi dicis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 81)
surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara, detque bonum voto lucidus omen apex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 919)
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos, numina iam facto non leviora deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 942)
verbenas improba carpsit, quas pia dis ruris ferre solebat anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권224)

SEARCH

MENU NAVIGATION