라틴어 문장 검색

quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장3)
atque ideo maturare libri huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogitationi toto pectore incumbam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 3:4)
hi discordes et rebus minoribus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장3)
is magnitudine subiti sceleris, an corrupta latius castra et, si contra tenderet, exitium metuens, praebuit plerisque suspicionem conscientiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장2)
missus et Celsus Marius ad electos Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장2)
at in superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirumpunt imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicensima cunctanter, mox consensu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장5)
accessere partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem mox Vitellius generum adscivit, et Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Tauriana Lugduni tendentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장4)
quaeque alia placamenta hostilis irae, non quidem in bello sed pro pace tendebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장5)
qui procul adstiterant, tendere manus, et proximi prensare ge- nua, promptissimo Plotio Firmo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장8)
remitti eos in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus quartadecimanos discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장4)
postremo ne salutis quidem cura infamibus Vaticani locis magna pars tetendit, unde crebrae in vulgus mortes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장3)
nec defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus atque ora singultu quatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장6)
mox contra tendere et puppis hostili ripae obicere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장9)
unde clamor acciderat, circumagere corpora, tendere artus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장7)
quidam recentis victoriae memores retinere locum, ferire hostem, seque et proximos hortari et redintegrata acie manus ad obsessos tendere ne tempori deessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION