라틴어 문장 검색

Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:4)
Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:2)
Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 4:1)
Quod si mali plus est et uera pthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:1)
Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:6)
- Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro ueratro uenter solui.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:3)
Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 12:3)
Et initium uel ex frigore uel ex ictu uel ex nimio cursu uel ex morbo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:2)
- Initio sanguinem mittere optimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:2)
Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:5)
- Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:1)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
Initium est eo delapsi, dolor auctus et urina difficilior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:51)
Initium a coxis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:2)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION