라틴어 문장 검색

nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addebantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 134:1)
in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 22:1)
haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 237:1)
profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 545:1)
en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 99:2)
magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 356:1)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
inde in Pupiniam exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 127:2)
itaque steterunt scutis innixi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 226:1)
has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste violati testes, Syphax et Masinissa reges, quorum ego fidei ita innitar ut bene tutus a perfidia sim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 673:1)
Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 68:1)
multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 290:2)
Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 514:2)
ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat et pro se quisque quidnam futurum esset cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 19:2)
matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION