라틴어 문장 검색

quis namque oculis certaverit usquam Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus et non inscriptis auctorem reddere signis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis6)
solus stat puppe magister pervigil inscriptaque deus qui navigat alno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권123)
Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:3)
Et nos autem sermoni atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio adsit disponenti et virtus praesit perficienti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:1)
Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:3)
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:2)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
Dum nos sedes apostolica more suo, sicut in uniuerso orbe terrarum, in his occiduis partibus ad praedicandum gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quae Brittania nuncupatur, contigit introisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:6)
Quo conpleto annorum curriculo occisus est, commisso graui proelio, ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum, a quo et prodecessor eius Aeduini peremtus fuerat, in loco, qui lingua Anglorum nuncupatur Maserfelth, anno aetatis suae XXXVIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.5)
Intrauit autem praefata regis Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu, id est insula cerui, cui tunc Hild abbatissa praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 1:16)
Deinde secessit ad insulam quandam paruam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est insula uitulae albae, nuncupatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:2)
sorori autem in Orientalium Saxonum prouincia, in loco, qui nuncupatur In Berecingum, in quo ipsa Deo deuotarum mater ac nutrix posset existere feminarum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:4)
Successit autem Theodoro in episcopatum Berctuald, qui erat abbas in monasterio, quod iuxta ostium aquilonale fluminis Genladae positum, Racuulfe nuncupatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:9)
unde hactenus a uicina gente Brettonum corrupte Garmani nuncupantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION