라틴어 문장 검색

Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:1)
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas tantus amor terrae - neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris insere truncos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:1)
quodsi me lyricis vatibus inseres, sublimi feriam sidera vertice.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 111)
iam te sequetur (currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos), iam proterva fronte petet Lalage maritum dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari, Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 55)
quibus antris egregii Caesaris audiar aeternum meditans decus stellis inserere et consilio Iovis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 253)
doctrina sed vim promovet insitam rectique cultus pectora roborant;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 47)
"ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 22)
denique te ipsum concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim natura aut etiam consuetudo mala;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.23)
'trecentos inseris';
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.10)
unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet , quanquam eo tanquam recepto utitur Persius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 156:1)
nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 313:1)
non laus ac vituperatio certaminibus illis frequenter inseritur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 12:3)
illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam exquisitiora miramur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:2)
utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 157:3)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION