라틴어 문장 검색

lux et decus et spes praesidiumque meum, requies o certa laborum, blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons, castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3125)
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat, Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit, quod quia praestatur meritis mentisque negatur, absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae divinum summumque bonum de fonte perenni nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit, et modo supplicium recipit, modo libera calcat, miraris peccare animam, quae carne coactam sortita est habitare domum, cum peccet et ipse angelus, hospitium qui nescit adire caducum cratis tabifluae?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3293)
tantus aeterni favor est Magistri, doctor indulgens ita nos amico lactat hortatu, levis obsequella ut muleeat artus, addit et ne quis velit invenusto sordidus cultu lacerare frontem, sed decus vultus capitisque pexum comat honorem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium3)
iam nulla deinde senectus frontis decus invida carpet, macies neque sicca lacertos suco tenuabit adeso.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti24)
sentisne, virgo nobilis, matura per fastidia pudoris intactum decus honore partus crescere?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias15)
agnosce clara insignia virtutis ac regni tui, puer o, cui trinam Pater praedestinavit indolem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae19)
hanc iubet adsumptam fervens post vina Neaeram secum in deliciis fluitantis stare triumphi, regalemque decus capitis gestare coronam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권58)
O linguam miro verborum fonte fluentem, Romani decus eloquii, cui cedat et ipse Tullius!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권187)
"viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum virtutis pretium decus inmortale secuto."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2265)
quae nunc Vestalis sit virginitatis honestas discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2368)
dixit, et integrum decus intactumque reliquit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2385)
quid hoc est, quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis noverit, inque torum regis nuptura vocetur, et regis semper iuvenis senioque repulso divinum decus aeterno servantis in ore, malit adulterium fulvo et se munere vilem vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi, aspernata Dei fusam per virginis artus progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1162)
hos inter, o Christi decus, audi poetam rusticum cordis fatentem crimina et facta prodentem sua.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.173)
proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium, urbe potens, populis locuples, sed mage sanguine martyrii virgineoque potens titulo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.2)
parva Felicis decus exhibebit artubus sanctis locuples Gerunda;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION