라틴어 문장 검색

saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장2)
non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores impedimento, quo minus Graeci Latinive histrionis artem exercerent usque ad gestus modosque haud virilis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장2)
Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notescerent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus aliqua pangendi facultas necdum insignis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장1)
sane nullo insigni dehonestamento id spectaculum transiit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장9)
et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per matrem ex Iulia familia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장4)
quosque nobis aversos animis cognoverat, caedibus et incendiis perpopulatus possessionem Armeniae usurpabat, cum advenit Tigranes a Nerone ad capessendum imperium delectus, Cappadocum ex nobilitate, regis Archelai nepos, sed quod diu obses apud urbem fuerat, usque ad servilem patientiam demissus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 26장2)
At Suetonius mira constantia medios inter hostis Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장1)
Eodem anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장1)
census per Gallias a Q. Volusio et Sextio Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per nobilitatem Volusio atque Africano:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 46장2)
compertoque Plautum et Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, illi Germaniae exercitus commemorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장3)
nam in transgressu Euphratis, quem ponte tramittebant, nulla palam causa turbatus equus qui consularia insignia gestabat retro evasit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장3)
et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장5)
Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversitatem exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장4)
ille de nobilitate generis multum praefatus, cetera temperanter adiungit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장2)
tum placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis resumere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION