라틴어 문장 검색

eo magis, quod illa quoque animalia, quae carere intellectu videntur, meminerunt et agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas sibi sedes revertuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:1)
cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 132:2)
et e contrario spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est, quo loco quasi surripiendus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:3)
sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:3)
certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, quoque ex quattuor tribunalibus memini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 106:1)
Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:4)
gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 7:5)
Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:5)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)
Nobis videtur observatio collegisse et rerum saepe factarum inter se conlatio, per analogian nostri intellectum et honestum et bonum iudicant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:4)
fecit multis intellectum sui et non aliter quam in tenebris lumen effulsit advertitque in .se omnium animos, cum esset placidus et lenis, humanis divinisque rebus pariter aequus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 13:2)
" Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:1)
Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:3)
Quaeritur, utrum sensu conprendatur an intellectu bonum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:5)
Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION