라틴어 문장 검색

clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)
septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:3)
quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:4)
si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 1:3)
nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:2)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장5)
itaque magnus ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:2)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:1)
in quibus exsistunt haec genera, ut accusator personam arguat facti, defensor aliquid opponat de tribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:2)
Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 10:4)
Theomnēstus ab omnibus intentē audītus est;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit43)
Vile est, quod licet, et animus errori intentus iniurias diligit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:1)
hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me quam mei excipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION