라틴어 문장 검색

id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 154:1)
Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem coegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 180:2)
dilectus cura C. Licinio consuli imposita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 248:1)
ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 29)
ergo utrumque, tibi nunc dilectum para ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3455)
Perii, dilectum dimisit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 853)
Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 341:2)
Romae dilectus habetur totaque Italia, si hic dilectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes tantus ardor animos hominum occupavit desiderio libertatis odioque diutinae servitutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 8 2:1)
Semproni censorum ad dilectum prodisti et quotienscumque dilectus erit quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis ?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 156:2)
itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid ab hostibus cladis ignominiaequeaut iam acceptum esset aut immineret culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 581:1)
praeter dilectum eorum quos in supplementum mitti oportebat quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae legiones sunt, intraque undecim dies dilectus est perfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 162:1)
cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum vinceretur favore legum ipsarum latorumque et uti rogas primae tribus dicerent, tum Camillus quando quidem inquit, Quirites, iam vos tribunicia libido, non potestas regit, et intercessionem secessione quondam plebis partam vobis eadem vi facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis universae quam vestra causa dictator intercessioni adero eversumque vestrum auxilium imperio tutabor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 401:1)
dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet, et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 288:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION