라틴어 문장 검색

alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate, alias nobis, cum ipsi nullam , adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum interpretamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 170:2)
nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati το` ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 243:3)
neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:1)
illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 67:2)
figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:1)
nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:3)
eadem ratio est eorum, quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:1)
cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:3)
Quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel interpretanda sunt, sicut in his, quae homonyma vocantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 52:2)
Cui simile vitium est apud nos, si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 122:6)
id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 123:1)
illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 143:1)
allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:1)
aenigmata sunt tamen, nam et cetera si quis interpretetur, intelligas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 272:2)
quod Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere, ut magis non ἀπάλαιστοι. quod esset inscitum atque agreste, quam ἔνρυθμον, quod poeticum est, esse compositionem velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 313:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION