라틴어 문장 검색

sed eques immissus ordines turbavit, turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu demoti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 335:2)
An placeret fenore circumventam plebem, potius quam sortem solvat, corpus in nervum ac supplicia dare, et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domus, et ubicumque patricius habitet, ibi carcerem privatum esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 384:1)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 391:2)
evidentissimum id fuit, quod quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 132:1)
itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum volgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 505:1)
equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in impeditosque hostes caede omnia replet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 551:1)
pedes restantes ac circumventos cecidit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 559:1)
obsessis priusquam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 186:1)
inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 304:1)
omnes qui circa erant in Aulium temere invectum per hostium turmas tela coniecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:3)
ita circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 333:3)
et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ac circumveniri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 437:1)
praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 578:1)
eo invectam classem subire flumine adverso iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION