라틴어 문장 검색

inde invident , (hoc vitium est eorum, qui nec cedere volunt nec possunt contendere) rident superiores, improbant boni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:1)
illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:1)
quis porro dubitet vitiis adfectum, propter quem facere honeste pudet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 103:3)
postea vero quam proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum . ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 179:1)
Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장3)
imitari quam invidere bonis malebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장70)
Quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis neu capiti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis!"
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장28)
Inuident honori meo:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장31)
ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장32)
Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:1)
Hi, quibus invidetur, non desinent transire;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 1:2)
Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:1)
Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 51:2)
Malo ignoscas otio meo quam invideas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 9:11)
Utrum invides carnifici tuo an parcis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION