라틴어 문장 검색

Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 7:6)
Melior est autem, quae quamvis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:6)
Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et, sicut possunt, ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti diei.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 2:1)
Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:3)
Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis et mem- brorum corruptibilium virtus et victoria de hominibus inimicis et honor atque potentia temporalis et cetera ista bona terrena et bonis dentur et malis et bonis auferantur et malis?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 11:1)
Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepisti, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:7)
Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 3:1)
Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 5:1)
Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 1:1)
INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 2:1)
Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et haec ego, inquit, super irascendo sentio;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 4:1)
irasci turpe esse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 8:2)
Plutarchus lente et leniter 'quid autem,' inquit, 'verbero, nunc ego tibi irasci videor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 9:1)
Quis aut Eurysthea durum Aut inlaudati nescit Busiridis aras?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:2)
Is demum miser est, qui aerumnam suam nescit Occultare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION