라틴어 문장 검색

deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:1)
Sed haec quamvis plurimum delectent,utilitas tamen vincit voluptatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:1)
Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,frondemque iucundiorem bubus praebet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 3:1)
Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:3)
Ex quibus bacca iucundissima est Posiae, speciosissima Regiae,sed utraque potius escae, quam oleo est idonea.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 4:1)
Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, praebebit, et interim melius atque celerius frondebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 12:7)
Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 19:3)
alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem, capellam, suem, canem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 7:3)
quoniam et fluvialis aqua, quae fere frigidior est, partum abigit, et caelestis iucundior est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:4)
adeo ultra naturae terminos etiam in pecudibus plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:3)
Nonnumquam aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate rarissime solicitatur ad venerem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 3:6)
Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:3)
De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundissimas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:1)
Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 21:3)
Nec dubium quin fici ramulis glaciatus caseus iucundissime sapiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION