라틴어 문장 검색

in fugam versa milia octo armatorum ab equitibus interclusa positis armis in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 363:3)
bina iugera et semisses agri adsignati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 172:3)
ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 212:1)
octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 307:1)
alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta iugera agri possideret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 367:1)
et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 380:1)
lata est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha9)
quadringenariae octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 64:3)
eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 166:1)
castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 175:1)
multis mortalibus in acie caesis ex ingenti captivorum numero trecenti quinquaginta octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:4)
consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore divisis, memor paternae virtutis Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 261:1)
Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha11)
bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati complerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 163:1)
bina iugera agri acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 307:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION