라틴어 문장 검색

Ianus forte suas bifrons Kalendas anni tempora circinante Phoebo sumendas referebat ad curules, mos est Caesaris hic, die bis uno (privatos vocitant) parare ludos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium68)
o convivia, fabulae, libelli, risus, serietas, dicacitates, occursus, comitatus unus idem, seu delubra dei colenda nobis tecta inlustria seu videnda Livi, sive ad pontificem gradus ferendi, sive ad culmina Martii Myronis, sive ad doctiloqui Leonis aedes (quo bis sex tabulas docente iuris ultro Claudius Appius lateret claro obscurior in decemviratu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium101)
ilicet, dum per hunc amplissimum virum aliquid de legationis Arvernae petitionibus elaboramus, ecce et Kalendae Ianuariae, quae Augusti consulis mox futuri repetendum fastis nomen opperiebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 5:2)
tantum subita arma calorque Martius horrenda confundit luce penates, immanisque gradu, ceu protinus Hectora poscens, stat medius trepidante domo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:90)
"cur non ego Martia tecum signa feram?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:137)
In fine sunt Kalendae Decembres, quibus utique creditur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr21)
quantum nosse licet, sic victa sopore doloso Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam110)
Iani vos revocabimus Kalendis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres2)
"puer o dicate Musis, longaevos cito transiture vates, non tu flumina nee greges ferarum nee plectro Getieas movebis ornos, sed septem iuga Martiumque Thybrim et doctos equites et eloquente cantu purpureum trabes senatum, nocturnas alii Phrygum ruinas et tardi reducis vias Ulixis et puppem temerariam Minervae, trita vatibus orbita, sequantur:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam14)
"nunc tibi fracta virum spolia informisque dicamus exuvias, at si patriis Parthaonis arvis inferar et reduci pateat mihi Martia Pleuron, aurea tunc mediis urbis tibi templa dicabo collibus, Ionias qua despectare procellas dulce sit, et flavo tollens ubi vertice pontum turbidus obiectas Achelous Echinadas exit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권294)
"terrigenae comites illos, gens Martia, cingunt, quis aevi mensura dies."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권239)
"furor omnibus idem, idem animus solare domos iuvenumque senumque praecipitare colos plenisque adfrangere parvos uberibus ferroque omnes exire per annos, tunc viridi luco 1 - lucus iuga celsa Minervae propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens mons premit et gemina pereunt ealigne soles - hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso ante preces venere deae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권77)
Nuntia multivago Danaas perlabitur urbes Fama gradu, sancire novo sollemnia busto Inachidas ludumque super, quo Martia bellis praesudare paret seseque accendere virtus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권1)
sic Martia vellunt signa tubae, nondum ira calet, nec sanguine ferrum inrubuit, primus bellorum comitur ille vultus, honoris opus 2:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권79)
velit ille quidem, sed Martius ante obstitit Hippodamus mediasque immisit habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권187)

SEARCH

MENU NAVIGATION