라틴어 문장 검색

et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 89:2)
sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 39:1)
in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 377:2)
Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2338)
exemi ex manu manubrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 412)
vinctus sum, sed dolis me exemi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 923)
sed ut olim ille se blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret, item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 935)
At pigeat postea nostrum erum, si vos eximat vinculis, aut solutos sinat, quos argento emerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 112)
Di tibi omnis omnia optata offerant, cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2160)
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 522)
nam noctu nervo vinctus custodibitur, interdius sub terra lapides eximet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 589)
speravi miser ex servitute me exemisse filium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 5120)
Hegio Iovi disque ago gratias merito magnas, quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 11)
Epidicvs Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 14)
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION