라틴어 문장 검색

suam vocabunt, te datam Pyrrho socer
(세네카, Troades 906:1)
assuescent Latio Partha tropaea Iovi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 46)
at tibi, qui nostro nexisti retia lecto, sit socer aeternum nec sine matre domus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 821)
issent Phlegraeo melius tibi funera campo, vel tua si socero colla daturus eras.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1115)
Huic socer Anthemius, praefectus, consul et idem, iudiciis populos atque annum nomine rexit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 42)
sed non ut deside luxu fortuna soceri contentus et otia captans nil sibi deberet;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 86)
post socerum Augustum regnas, sed non tibi venit purpura per thalamos, et coniunx regia regno laus potius quam causa fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 93)
"sit socer Augustus genero Ricimere beatus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 231)
"hunc socerum pater huius habet, vir clarus et uno culmine militiae semper contentus, ut unum casibus in dubiis iunctus sequeretur amicum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 56)
"Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam, tellus clara viris, cui non dedit optima quondam rerum opifex natura parem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 68)
Non divos specialibus faventes agris, urbibus insulisque canto, Saturnum Latio Iovemque Cretae Iunonemque Samo Rhodoque Solem, Hennae Persephonen, Minervam Hymetto, Vulcanum Liparae, Papho Dionen, Argis Persea, Lampsaco Priapum, Thebis Euhion Ilioque Vestam, Thymbrae Delion, Arcadem Lycaeo, Martem Thracibus ac Scythis Dianam, quos fecere deos dicata templa, tus, sal, far, mola vel superfluarum consecratio caerimoniarum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem30)
pugnam tertius ille Gallicam dixit Caesaris, ut gener socerque cognata impulerint in arma Romam, tantum dans lacrimas suis Philippis, ut credat Cremerae levem ruinam, infra et censeat Alliam dolendam ac Brenni in trutina Iovem redemptum, postponat Trebiam gravesque Cannas, stragem nec Trasimenicam loquatur, fratres Scipiadas putet silendos, quos Tartesiacus retentat orbis, Euphraten taceat male appetitum, Crassorum et madidas cruore Carrhas vel quos, Spartace, consulum solebas victrici gladios fugare sica, ipsum nec fleat ille plus duellum, quod post Cimbrica turbidus tropaea et vinctum Nasamonium Iugurtham, dum quaerit Mithridaticum triumphum, Arpinas voluit movere Sullae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem44)
ducebatque choros viridi prope tectus amictu caeruleae pallae concolor ipse socer;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae 3)
marcebant violae graviorque sopore coeperat attritu florum descendere cervix, solus de numero fratrum qui pulchrior ille est deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis, quae socer Ommatius, magnorum maior avorum patriciaeque nepos gentis, natae generoque excolit auspiciis faustis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 17)
tum si forte fuit quod imperator Eoas soceri venire in aures fido interprete vellet et perito, te commercia duplicis loquelae doctum solvere protinus legebat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium53)

SEARCH

MENU NAVIGATION