라틴어 문장 검색

Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, [a qua sumatur sine dubitatione commutatio] deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis latitudinis>, cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장11)
tuscanica sunt, in quibus trabes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stillicidiorum in medium compluvium deiectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장3)
tetrastyla sunt, quae subiectis sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis onerantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장5)
Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus generibus formantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장10)
et primum genus distribuitur, uti, longitudo cum in quinque partes divisa fuerit, tres partes latitudini dentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장11)
alterum, cum in tres partes dividatur, duae partes latitudini tribuantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장12)
tertium, uti latitudo in quadrato paribus lateribus describatur inque eo quadrato diagonios linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea linea diagonii, tanta longitudo atrio detur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장13)
Alis dextra ac sinistra latitudinis , cum sit atrii longitudo ab XXX pedibus ad pedes XL, ex tertia parte eius constituatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장16)
a pedibus LX ad LXXX longitudo dividatur in partes quattuor et dimidiam, ex his una pars fiat alarum latitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장19)
a pedibus octoginta ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo iustam constituerit latitudinem alarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장20)
trabes earum liminares ita altae ponantur, ut altitudines latitudinibus sint aequales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장21)
imagines cum suis ornamentis ad latitudinem alarum sint constitutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장22)
Tablinum, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia eius spatio reliquum tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장23)
si erit ab pedibus XXX ad XL, ex atrii latitudine tablino dimidium tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장24)
cum autem ab XL ad LX, latitudo dividatur in partes quinque, ex his duae tablino constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION