라틴어 문장 검색

Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus, munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 1:1)
Ingressus itaque Parisios, Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum, cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali (ut emineret altius) superstanti, scripta iubetur offerre.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:1)
Et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis, condicione posita dupla, urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam, dignitatibus augendos et praemiis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 7:1)
Erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urguentia, tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare, ei cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne per amicitias fictas insidiis falleretur occultis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 3:1)
Plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum magnis et gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:2)
Cui amarum Iulianus subridens, Haec verba prudentia serva inquit Constantio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 8:2)
Verum summa coepti prudentis aliorsum evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 10:1)
Laudari enim poterat, si saltem quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 2:1)
Allapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii quidam ut affectatum et vile carpebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 1:1)
Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, ius obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis et magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 12:1)
Gaudebam plane praeque me ferebam, si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 4:2)
Quibus auditis, Accepi inquit, olim hoc dictum imperator relatione multorum, sed abi securus ad lares exutus omni metu dementia principis, qui (ut prudens definivit) inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 5:1)
Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus, Darei pater.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 32:2)
Sed ut qui esset pulchri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati, et pro contione laudati, veterum more.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 24:3)
Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION