라틴어 문장 검색

Sed et quando hominibus apparere ad aliquid docendum Deus legitur, Filio id magis quam alteri personae tribuitur, eo quod docere ad sapientiam necesse pertineat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:16)
In eodem quoque libro apertissime peccatorum remissionem consistere in incarnatione divinae sapientiae quae Christus est prophetat dicens, peccata David per Christum purgata esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:1)
Quem etiam Eliud in libro Job confitetur creatorem dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:3)
Qui etiam in libro Sapientiae verus Dei Filius et consubstantialis monstratur, ad differentiam scilicet adoptivorum filiorum, de quibus per praedicationem ejus Deo acquisitis scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:6)
quod qui ignorat, legat saltem Hieronymum contra Jovinianum, et viderit quanta de eorum virtutibus et caeterorum gentilium referat, ad impudentiam scilicet illius haeretici conterendam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:8)
Hermes, qui Mercurius Latine dicitur, scripsit librum qui appellatur Lovgoû tevleioû, id est Verbum perfectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:3)
Quod qui ignorat, nec experimento didicit, adhuc legat dictum musicae capitulum et inveniet quomodo Pythagoras ebrium adolescentem sub Phrygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddidit duriorem et sui compotem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:11)
Legimus et quorumdam sanctorum animas ne quid doloris in exitu suo paterentur, ad melodiae dulcedinem sponte hinc egressas fuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:2)
His autem illud libri Sapientiae aperte concinit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:12)
De Salviano autem ipso Massiliensis ecclesiae episcopo, et de libro ejus ad Salonium episcopum, et aliis operibus ipsius, Gennadius Massiliensis presbyter de illustribus viris scribens, inter illustres viros et eorum opera mentionem facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:4)
Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis, agnoscuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:13)
Unde nonnulli putaverunt eum quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse, vel Scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:14)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legit in Graeco, quae nondum fuerant in Graecum translatae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:17)
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION