라틴어 문장 검색

Vindemiatio prima de forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 217:1)
Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:4)
in iis videlicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:5)
Pergendum itaque est ad vindemiationem ipsam primam de forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:7)
Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:1)
Nam per motum attritionis inducitur calor absque aliquo calido praecedente, unde excluditur calefactivum a forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:3)
Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi, sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 222:4)
Remoto itaque omni aequivoco, veniendum jam tandem est ad differentias veras, quae limitant motum et constituunt eum in formam calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 224:1)
Atque haec sit Prima Vindemiatio, sive Interpretatio inchoata de Forma Calidi, facta per Permissionem Intellectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 249:1)
Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma sive definitio vera caloris (ejus qui est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi verborum complexu:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:1)
At hujusmodi instantiae non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt affirmativam sive formam ipsam in angustum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:6)
Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per hujusmodi migrationem indatur, aut contra per hujusmodi migrationem tollatur et destruatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:7)
quia cum proponant formam copulatam cum efficiente aut privante, perspicue designant praxin in aliquibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:12)
Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:8)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION