라틴어 문장 검색

Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:25)
Illic camelus strumoso corpore deformis, quasi servus emptitius, hominum usibus ministrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:147)
Sed quid mirum, si modernis temporibus hujusmodi abominationes, et tam foeda scelera, inter aliquas societates tot millium inventa sunt, quae Dominus in caput eorum reddiderit, cum temporibus Moysi et Josue et caeterorum servorum Domini in medio justorum inventa sit iniquitas, et ab eo, qui est Dominus ultionum, virga suae majestatis correpta et purificata?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:4)
Nec dubitandum est, cum tot capitaneis primis non paucos adfuisse sequaces et inferiores, servos et ancillas, nuptas et innuptas, cujusque ordinis viros et mulieres.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:1)
«Ego sum Ambrosius, Mediolanensium episcopus, servus Christi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:16)
Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam servorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:3)
«Qui servo suo et fideli Moysi contulit [0554C] benedictionem et gratiam, ejusdem benedictionibus Dei viventis replearis, et gratiam in oculis ejus invenias;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:3)
Fuit quippe vir grandaevus et fidelis Christi servus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Jerusalem, interdum fructum [0556C] arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pavones saginatos aut laudabile vinum, et quaecunque juxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, Flii Dei vivi servire atque praeesse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:5)
Igitur dum aliquantulum itineris rex et sui peregissent, in armis et lorica armigeri et servi Arabum, praemissi cum praeda et capite Christiani militis, rege nescio ac regis nescii, obviam facti sunt, sexaginta vero milites eadem via loricati et armati a longe subsequebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:8)
Et talis est amicus quod eciam servos vocavit amicos, dicendo apostolis,"Vos amici mei estis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 32:1)
Et iterum, "Dives imperat pauperibus, et qui accipit mutuum servus estfenerantis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:54)
De servientibus et mercenariis et servis corrigendis et diligendis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 103:1)
Servientes autem et mercenarios et servos qui fideliter et docte serviunttibi, specialiter multum diligere debes, eosque bene regere ac gubernare,et leniter cum illis agere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 104:1)
Et qui in servos iracundus est et crudelis,satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 105:5)
Unde Ihesus filius Syrac dixit,"Servo sensato liberi servient;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION