라틴어 문장 검색

quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest.
(세네카, 행복론, Liber V 40:5)
Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere !
(세네카, 행복론, Liber V 105:1)
Filii bona valetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad patrem ;
(세네카, 행복론, Liber V 111:2)
Nec, quam necessarium fuerit, aestimo, sine quo victurus non fui, sed quam ingratum, quod non habuissem, nisi emissem, in quo invehendo mercator non cogitavit, quantum auxilii adlaturus esset mihi, sed quantum lucri sibi.
(세네카, 행복론, Liber VI 64:1)
Demades certe Athenis eum, qui necessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine multorum morte non poterat.
(세네카, 행복론, Liber VI 190:2)
Cum constet negotiatio eius ex empto et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, cum lucrum ex utraque sit ?
(세네카, 행복론, Liber VI 191:1)
cui enim non ex alieno incommodo lucrum ?
(세네카, 행복론, Liber VI 191:5)
et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria.
(세네카, 행복론, Liber VII 36:2)
Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.
(세네카, 행복론, Liber VII 51:4)
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
(세네카, 행복론, Liber VII 58:1)
alius lucri totus est, cuius summam, non vias, spectat ;
(세네카, 행복론, Liber VII 130:3)
hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et in lucrum ruina venit;
(세네카, 행복론, Liber VII 134:3)
alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:6)
Adstricti sunt in continendo patrimonio, simul ad iacturam temporis ventum est, profusissimi in eo, cuius unius honesta avaritia est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:6)
Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant, aut hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION