라틴어 문장 검색

hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes plena ferae caedis, plena cruoris erant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 29)
illi, quos audis hominum gaudere cruore, paene sub eiusdem sideris axe iacent, nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira caede pharetratae spargitur ara deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 434)
agmina languentum sitiunt spem fontis avari, membrorum maculas puro ablutura natatu.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3228)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
callidus inlaqueat volucres aut pcdicis dolus aut maculis, inlita glutine corticeo vimina plumigeram seriem inpediunt et abire vetant.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum10)
protinus salus secuta est, ora pallor deserit, sistitur rivus cruore qui fluebat perpeti.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae21)
hinc cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae45)
quid sanctius ara quae bibit egestum per mystica tela cruorem?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권123)
nigra deinde facta per anguinum malesuada fraude venenum tinxit et innocuum maculis sordentibus Adam;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Adam et Eva2)
Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem Christus agit:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO SALVATORIS1)
germana curvo colla frangit sarculo, mundum recentem caede tinguit inpia, sero expiandum, iam senescentem, sacro cruore Christi, quo peremptor concidit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말9)
hic calentes hausit undas caede tinctus duplici, inlitas cruore sancto nunc harenas incolae confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.3)
armata pugnavit fides, proprii cruoris prodiga;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.4)
dirus abest dolor ex animo, membraque picta cruore novo fonte cutem recalente lavant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.41)
saevus antiquis quotiens procellis turbo vexatum tremefecit orbem, tristior templum rabies in istud intulit iras, nec furor quisquam sine laude nostrum cessit aut clari vacuus cruoris;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION